monumenta.ch > Plinius > sectio 177

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 16, 177
{LXIX} finditur Graeca rubens, candidior Amerina, sed paulo fragilior, ideo solido ligat nexu. in Asia tria genera observant: nigram utiliorem viminibus, candidam agricolarum usibus, tertiam, quae brevissima est, helicem vocant. apud nos quoque multi totidem generibus nomina inponunt, viminalem vocant eandemque purpuream, alteram nitelinam a colore, quae sit tenuior, tertiam Gallicam, quae tenuissima.